INFERTORES

INFERTORES
INFERTORES
vocabantur apud Rom. qui fercula conviviis inferebant: appellati ab opera, quam praestabant, Iuv. l. 1. Sat. 5. v. 80.
Aspice quam longo distendat pectore lancem,
Quae fertur domino, squilla et quibus undique septa
Aspuaragis, quâ despiciat convivia caudâ,
Cum venit excelsi manibus sublata ministri.
Ubi habent vett. glossae, ministri, infertoris. Eaedem ad illa eiusdem poetae l. 4. Sat. 11. v. 142.
Nec frustum capreae subducere, nec latus Afrae
Novit avis noster tirunculus ---
ita explicant, h. e. quod vult dicere, Infertor noster furtum facere ignorat. Et haec quidem vox in Lege Salica exstat. Mivisterium tetigit Iuv. de quo supra, et ante hunc Horat. Serm. l. 2. Sat. 8. v. 85. et seqq.
--- --- --- ---Deinde sequuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum iecur anseris albi,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Quam si cum lumbis quis edat.
Tangit et Zeno Veronensis, Serm. ad Neophytos post Bapt. Tres pueri unanimes legumina inferunt primi, quibus, ut scitus sit sapor, salem sapientiae aspergunt, oleum Christus infundit. Halotus autem ille, qui boleto Claudianam apotheosin procuravit, Praegustator itidem et Infertor fuit: quae ministerii coniunctio non viderur perpetua fuisse. Vini Infertorem lepide expressit Horat. Serm. l. 2. Sat. 8. v. 13. et seqq.
--- --- --- Ut Attica virgo
Cum sacris Cereris: procedit fuscus Hydaspes,
Caecuba vina ferens: Alcon, Chium; maris expers.
Ex nigra enim Maurorum gente Infertorem vini Nasidienus, hoc loco: sicut panis Trimalcio habuit. apud Petron. Vide L. Pignor. Comm. de Serius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • FERCULUM — proprie τρόπαιον, cuius forma nota ex nummis, et histotia: hinc Fercula triumphalia, quae in triumphis praeserebantur, uti vidimus, ubi de Triumpho. Item funebria, de quibus Stat. Theb. l. 6. v. 126. Portant inferias, arsuraque fercula primi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRICLINIARCHA — servus fuit olim Triclinio praefectus, ut in veteri Epigrammate nominatur. M. Ulpius Aug. Lib. Phaedimus: Α᾿ρχιτρίκλινος, in Euangelio Iohannis, c. 2. v. 9. Iuvenco, Hist. Euang. l. 2. Minister summus; quod, ut inquit Athenaeus, l. 4. esset… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”